translation of Sacrificium laudis?
  • Jeffrey TuckerJeffrey Tucker
    Posts: 3,624
    Sacrificium laudis, Epistula Apostolica, Die 15 m. Augusti a. 1966, Paulus PP.VI


    PAULUS PP. VI
    EPISTULA APOSTOLICA*
    SACRIFICIUM LAUDIS
    AD MODERATORES GENERALES
    RELIGIONUM CLERICALIUM
    CHORI OBLIGATIONE ADSTRICTARUM

    Dilecti filii,
    salutem et apostolicam benedictionem
    Sacrificium laudis, hostia labiorum confitentium Dominum, psalmodia et
    hymnodia, quibus horae, dies, anni tempora religionis sacrantur pietate,
    Eucharistico Sacrificio quasi medio sole rutilante et cuncta ad se
    trahente, a vestris Familiis Deo devotis magno semper in honore haberi
    consueverat. Recto enim consilio tam sancto operi nihil anteferendum esse
    aestimabatur. Quanta gloria inde omnium Creatori obvenerit, quantae
    utilitates in Ecclesiam sint profectae, facile intellegitur. Hac certa et
    assidua precandi ratione per saeculorum decursum docuistis cultum divinum
    in humana consortione maximi esse momenti.
    Ex litteris vero, a quibusdam vestrum et e compluribus nuntiis aliunde
    datis, comperimus coenobia vel provincias vestras — de iis tantum
    loquimur, quae ad ritum pertinent Latinum — in sacra Liturgia peragenda
    dissimiles mores induxisse: alia nempe linguae Latinae retinentissima
    esse, alia vulgares sermones in chorali officio expetere, alia hic illic
    cantum, quem Gregorianum appellant, cum cantilenis hac aetate conditis
    velle commutare. Quin immo a quibusdam est flagitatum, ut lingua latina
    ipsa aboleretur.
    Oportet profiteamur huiusmodi postulationibus non leviter Nos esse
    commotos et nonnullo maerore affectos, atque oritur quaestio, undenam
    exstiterit et curnam propagatus sit talis mentis habitus et antea ignotum
    fastidium.
    Vobis certe exploratum est neque in dubitationem potestis vocare,
    quantopere Familias vestras religiosas diligamus, quanti eas faciamus.
    Admirationi Nobis saepe sunt insignis pietatis testimonia et ingenii
    cultus monumenta, quibus nobilitantur. Nostrum putamus esse gaudium, si
    qua Nobis copia datur, dummodo liceat ac deceat, iis favendi, votis earum
    obsecundandi, feliciori statui consuendi.
    Sed ea, quae supra diximus, fieri contingunt, postquam Concilium
    Oecumenicum Vaticanum Secundum meditate ac sollemniter hac de re suam
    edixit sententiam (Cf Const. de sacra Lit. Sacrosanctum Concilium, n. 101,
    1), et Instructionibus eam subsecutis certae editae sunt normae; in quarum
    Instructione altera, ad exsecutionem Constitutionis de sacra Liturgia
    recte ordinandam die XXVI mensis Septembris anno MCMLXIV emissa, haec sunt
    decreta: «In divino Officio in choro persolvendo clerici linguam latinam
    servare tenentur» (n. 85); altera vero, quae de lingua in celebrandis
    Officio divino et Missa «conventuali» aut «communitatis» apud Religiosos
    adhibenda inseribitur ac die XXIII mensis novembris anno MCMLXV fuit
    vulgata, praeceptum illud confirmatur simulque ratio ducitur spiritualis
    fidelium emolumenti et peculiarium condicionum, quae in regionibus
    obtinent missionali opere excolendis. Donec ergo aliter legitime
    statuatur, hae leges vigent et obtemperationem expostulant, qua religiosos
    sodales, filios Ecclesiae carissimos, apprime commendari oportet.
    Non autem agitur hic tantummodo de retinendo in officio chorali eloquio
    latino, sane digno, quod, nedum parvi fiat, alacriter custodiatur, cum sit
    in Ecclesia Latina christiani cultus humani fons uberrimus et
    locupletissimus pietatis thesaurus, sed etiam de indemnibus servandis
    decore, pulchritudine, nativo vigore huiusmodi precationum et cantuum:
    agitur videlicet de choralt officio, «suave sonantis Ecclesiae vocibus»
    (Cf S. AUGUSTINUS, Confessiones 9, 6: PL 32, 769) expresso, quas
    conditores et magistri vestri ac Sancii Caelites, Familiarum vestrarum
    lumina, vobis tradiderunt. Non parvi pendenda sunt instituta maiorum, quae
    per diuturna saecula vos ornabant. Haec vero choralis officii ratio una e
    causis praecipuis fuit, cur Familiae eaedem vestrae firmiter starent
    laetisque augerentur incrementis. Mirandum ergo, quod, subita commotione
    excitata, ea nonnullis neglegenda iam esse videtur.
    In praesenti rerum condicione quae vox, qui cantus substitui poterit pro
    catholicae pietatis formulis, quibus usque adhuc usi estis? Perpendendum
    est et considerandum, ne peior sit conditio, cum gloriosa illa hereditas
    fuerit abietca. Est enim timendum, ne officium chorale ad inconditam
    quandam recitationem redigatur, quam vos primo fortasse sentietis inopia
    laborare ac taedia gignere. Exsistit etiam quaestio, num homines,
    cupientes sacras pretes percipere, templa vestra sint tam frequentes
    adituri, si vetus ac nativa illarum lingua, iuncta cum cantu pleno
    gravitatis ac decoris, ibi non amplius resonabit. Rogamus igitur omnes, ad
    quos pertinet, ut ponderent, quae dimittere velint, neque fontem sinant
    inarescere, unde ad praesens usque tempus ubertim hauserint.
    Procul dubio lingua latina sacrae militiae vestrae tironibus aliquam et
    fortasse haud tenuem difficultatem opponit. Haec autem, quemadmodum
    novistis, talis non est habenda, ut vinci et superari non possit, maxime
    apud vos, qui, magis abstracti a saeculi negotiis et strepitu, litteris
    facilius vacare potestis. Ceterum preces illae, antiqua praestantia ac
    nobili maiestate praeditae, iuvenes in sortem Domini vocatos ad vos
    allicere pergent, contra, chorus, unde sermo ille, Nationum fines
    exsuperans et mirabili vi spirituali pollens, atque modulamen, ex animi
    penetralibus, ubi fedes insidet et caritas ardet, erratum, cantum dicimus
    gregorianum, erunt ablata, similis erit cereo exstincto, qui non amplius
    illuminat, non amplius hominum oculos ac mentes ad se convertit. Quidquid
    est, filii carissimi, postulationes, quae supra sunt dictae, ad tam gravia
    spectant, ut praesenti tempore, derogando normis Concilii et Instructionum
    memoratarum, eas concedere nequeamus. Enixe igitur vos hortamur, ut
    quaestionem tam implicatam omni ex parte pensitetis. Nolumus pro
    benevolentia, qua vos complectimur, et pro bona existimatione, qua vos
    prosequimur, id permittere, quod causa esse possit in deterius labendi,
    non levis detrimenti origo vobis forsitan exsistat et certe toti Ecclesiae
    Dei aegritudinem ac maestitiam afferat. Sinite Nos, etiam invitis vobis,
    rem vestram tueri. Ab eadem Ecclesia, quae ob pastorales utilitates, id
    est in populi latine nescientis commodum, sermones vulgares in sacram
    Liturgiam induxit, vos mandatum habetis translaticiam dignitatem,
    pulchritudinem, gravitatem choralis officii, sive quoad linguam sive quoad
    cantum, servandi.
    Itaque animis sinceris et tranquillis praeceptionibus obsequimini, quas
    non immodicus amor morum veterum suggerit, sed paterna erga vos caritas
    proponit et divini cultus diligentia suadet.
    Caelestium denique donorurn conciliatricem et propensi animi Nostri
    testem, Benedictionem Apostolicam vobis vestrisque sodalibus libentissime
    in Domino impertimus.
    Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, in festo
    Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri
    quarto.
    PAULUS PP. VI

    * Notitiae 2 (1966), pp. 252-255
  • smvanroodesmvanroode
    Posts: 966
    Jeffrey,

    The English translation is found in Documents on the Liturgy (1982), no. 421, pp. 1080-1081. I couldn't find it online.

    Steven
  • eft94530eft94530
    Posts: 1,577
    www.vatican.va
    Holy See English
    Papal Archive
    Paul VI
    Apostolic Letters
    Sacrificium laudis (August 15, 1966)
    [Italian, Latin]

    Click on Italian
    after the page loads, select and copy the URL
    open a tab pointing to Google
    to the right of the search box click Language Tools
    scroll down to box Translate A Web Page
    paste the URL
    change the source language to Italian
    click Translate

    For the time-challenged
    http://translate.google.com/translate?u=http://www.vatican.va/holy_father/paul_vi/apost_letters/documents/hf_p-vi_apl_19660815_sacrificium-laudis_it.html&sl=it&tl=en&hl=&ie=UTF-8
  • DougS
    Posts: 793
    No offense, but using Google leads to some really awful translations. This is one of them. If it's the broadest sense one is seeking, fine, but if it's anything more nuanced than that, I would go to a more reliable source like the one listed above. Interlibrary borrowing is a beautiful thing.
  • chonakchonak
    Posts: 9,157
    Here are the pages:
    image
    image