Ant. ad Introitum - Ps. 9, 3 et 11
Laetabor et exsultabo in te: sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non derelinquis quaerentes te. (T.P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. V. Gloria Patri.
Tractus - Luc. 1, 46-50
Magnificat anima mea Dominum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. V. Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. V. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius. V. Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Ant. ad Offertorium - Ierem. 18, 20
Recordare, Virgo Mater Dei, dum steteris in conspectu Domini, ut loquaris pro nobis bona. (T.P. Alleluia.)
Ant. ad Communionem - Eccli. 24, 25
In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. (T.P. Alleluia.)
To participate in the discussions on Catholic church music, sign in or register as a forum member, The forum is a project of the Church Music Association of America.