Processional Hymn to St. Patrick
  • tomjaw
    Posts: 1,479
    As it the Feast of St. Patrick today, and it is almost Easter...

    From the Analecta Hymnica Vol. 43 pg. 266
    https://archive.org/stream/analectahymnica43drevuoft#page/n269/mode/2up

    De Sancto Patricio

    Salve, festa dies, toto venerabilis aevo,
    Qua fert Patricium Christus ad astra pium.

    Sidus praeclarum lumen dat in aethere clarum,
    Quod Deus amplificat, mundus eoque micat.

    Sidus hos est Phoebus ipsis lucendo diebus
    Clarus et eximius lumine Patricius.

    Hic non credentem, quam duxit Hibernia, gentem
    Conjunxit fidei per sacra verba Dei.

    Hic est vir mirus, quo nescit Hibernia, virus;
    Praedicat ille Deum, morsque fugit per eum

    Hujus in ore, Deus, tua se miracula palant,
    Exta furis balant, paenitet ille reus.

    Nos prece felici jungas, pater alme Patriti,
    Perpetuo soli, qui micat arce poli.

    Process. ms. Dublinese saec. ? Cod. Oxonien.
    Thanked by 3JL Olivier CHGiffen
  • Josh
    Posts: 87
    And here's another, which may be sung to any suitable chant:

    http://catholiclibrary.org/library/view?docId=Medieval-OR/AnHymAuthorXIHymniIneditiAnalectaHymnica.00000109.la.html;brand=default;&useLemma=#
    (plus two extra verses, one taken from an antiphon, one from a text appended to the hymn of St Sechnall:)

    1. Jesu, corona præsulum,
    Conserva tuum populum,
    Qui hodie Patricium
    Vocas ad cæli solium.

    2. Vir sacer magni meriti
    Affert lucrum dominici
    Talenti sibi traditi
    Auctum fructu multiplici.

    3. Sumpta Christi parabola
    Propalat evangelica,
    Per hunc facta christicola
    Tota gaudet Hibernia.

    4. Hic est doctor benevolus,
    Hibernorum apostolus,
    Cui loca purgatoria
    Ostendit Dei gratia.

    4A. Patricius episcopus
    Oret pro nobis omnibus,
    Ut deleantur protinus
    Peccata quæ commisimus.

    4B. O Patrici, Præsul pie,
    Nostræ custos familiæ,
    Funde preces quotidie,
    Pro nobis, Regi gloriæ.

    5. Præsta, beata Trinitas,
    Concede, simplex Unitas,
    Ut precibus Patricii
    Hæredes simus gaudii. Amen.
    Thanked by 2tomjaw CHGiffen