1. Lauda, ánima mea, Dóminum, † laudábo Dóminum in vita mea: * psallam Deo meo quámdiu fúero.
2. Nolíte confídere in princípibus: * in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
3. Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam: * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
4. Beátus, cujus Deus Jacob adjútor ejus, † spes ejus in Dómino Deo ipsíus: * qui fecit cælum et terram, mare et ómnia, quæ in eis sunt.
5. Qui custódit veritátem in sǽculum, † facit judícium injúriam patiéntibus: * dat escam esuriéntibus.
6. Dóminus solvit compedítos: * Dóminus illúminat cæcos.
7. Dóminus érigit elísos: * Dóminus díligit justos.
8. Dóminus custódit ádvenas, † pupíllum et víduam suscípiet: * et vias peccatórum dispérdet.
9. Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, * in generatiónem et generatiónem.
10. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
11. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.