Ad Matutinum in Dominica X post Pentecosten =========================================== Incipit ------- V. Domine labia mea aperies. R. Et os meum annuntiabit laudem tuam. V. Deus in adjutorium meum intende. R. Domine, ad adjuvandum me festina. V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Alleluia Invitatorium ------------ Ant. Dominum qui fecit nos * Venite adoremus Ant. Dominum qui fecit nos * Venite adoremus Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Ant. Dominum qui fecit nos * Venite adoremus Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit. Ant. Venite adoremus Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus (genuflectitur) venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. Ant. Dominum qui fecit nos * Venite adoremus Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea. Ant. Venite adoremus Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam. Ant. Dominum qui fecit nos * Venite adoremus V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Venite adoremus Ant. Dominum qui fecit nos * Venite adoremus Hymnus ------ Nocte surgentes vigilemus omnes, Semper in psalmis meditemur, atque Voce concordi Domino canamus Dulciter hymnos. Ut pio Regi pariter canentes, Cum suis sanctis mereamur aulam Ingredi coeli, simul et perennem Ducere vitam. Praestet hoc nobis Deitas beata Patris, ac Nati, pariterque sancti Spiritus, cujus resonat per omnem Gloria mundum. Amen. Nocturn I --------- Ant. Beatus vir * qui in lege Domine meditatur Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit: Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte. Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo: Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur. Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ. Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum. Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Beatus vir * qui in lege Domine meditatur Ant. Servite Domino * in timore, et exsultate eum cum tremore Quare fremuérunt Gentes: * pópuli meditáti sunt inánia? Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus. Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum. Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos. Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos. Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus. Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ. Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos. Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram. Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre. Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa. Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Servite Domino * in timore, et exsultate eum cum tremore Ant. Exsurge * Domine, salvum me fac Deus meus Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me. Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum. Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo. Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me. Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus. Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti. Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Exsurge * Domine, salvum me fac Deus meus Ant. Quam admirabile * est nomen tuum, Domine, in universa terra Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos. Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem. Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti. Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi. Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris. Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Quam admirabile * est nomen tuum, Domine, in universa terra Ant. Sedisti super thronum * qui judicas justitiam Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua. Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime. In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua. Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam. Increpásti Gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sæculum sæculi. Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti. Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet. Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia. Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne. Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Sedisti super thronum * qui judicas justitiam Ant. Exsurge Domine * non praevaleat homo Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter Gentes stúdia ejus: Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum. Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis. Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion. Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt Gentes in intéritu, quem fecérunt. In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum. Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes Gentes quæ obliviscúntur Deum. Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem. Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * judicéntur Gentes in conspéctu tuo. Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant Gentes quóniam hómines sunt. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Exsurge Domine * non praevaleat homo Ant. Ut quid Domine * recessisti longe Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne? Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant. Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur. Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret. Non est Deus in conspéctu ejus: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore. Auferúntur judícia tua a fácie ejus: * ómnium inimicórum suórum dominábitur. Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo. Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua ejus labor et dolor. Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem. Óculi ejus in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua. Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum. In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum. Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Ut quid Domine * recessisti longe Ant. Exsurge * Domine Deus, exaltetur manus tua Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum. Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret. Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adjútor. Cóntere bráchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur. Dóminus regnábit in ætérnum, et in sæculum sæculi: * períbitis, Gentes, de terra illíus. Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua. Judicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Exsurge * Domine Deus, exaltetur manus tua Ant. Justus Dominus * et justitiam dilexit In Domino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer? Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde. Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit? Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus. Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum. Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam. Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum. Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen Ant. Justus Dominus * et justitiam dilexit Responsorium breve ------------------ V. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo R. Ut meditarer eloqui tua Domine Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. V. Et ne nos inducas in tentationem: R. Sed libera nos a malo. Absolutio --------- Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. V. Jube Domine, benedicere Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Lectio 1 De libro Sapientiae. Sap 3:1-6 Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, Et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace: Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. V. Tu autem Domine miserere nobis. R. Deo gratias R. Ne derelinquas me Domine pater et dominator vitae meae, ut non corruam in conspectu adversariorum meorum: * Ne gaudeat de me inimicus meus. V. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. R. Ne gaudeat de me inimicus meus. V. Jube Domine, benedicere Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen. Lectio 2 Sap 3:7-11 Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. Impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. Sap 5:16-21 Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum; Sumet scutum inexpugnabile aequitatem. Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. V. Tu autem Domine miserere nobis. R. Deo gratias R. Quae sunt in corde hominum, oculi tui vident, Domine, et in libro tuo omnia scribentur: * Homo videt in facie, Deus autem in corde. V.Omnia enim corda scrutatur, et universas mentium cogitationes intelligit. R. Homo videt in facie, Deus autem in corde. V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Homo videt in facie, Deus autem in corde. V. Jube Domine, benedicere Benedictio. Per Evangelica dicta, deleantur nostra delicta. Amen. Lectio 3 Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. Luke 18:9-14 In illo tempore: Dixit Jesus ad quosdam, qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus pharisaeus, et alter publicanus. Et reliqua. Homilia sancti Augustini Episcopi. Sermo 36. de Verbis Domini, circa medium. Diceret saltem pharisaeus: Non sum sicut multi homines. Quid est, ceteri homines, nisi omnes praeter ipsum? Ego, inquit, justus sum, ceteri peccatores. Non sum sicut ceteri homines, injusti, raptores, adulteri. Et ecce tibi ex vicino publicano majoris tumoris occasio. Sicut, inquit, publicanus iste. Ego, inquit, solus sum: iste de ceteris est. Non sum, inquit, talis, qualis iste, per justitias meas, quibus iniquus non sum. V. Tu autem Domine miserere nobis. R. Deo gratias Te Deum ------- Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur. Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates: Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae. Te gloriosus apostolorum chorus, Te prophetarum laudabilis numerus, Te martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensae majestatis; Venerandum tuum verum et unicum Filium; Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Judex crederis esse venturus. (Genuflect for the following verse) Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum. (If Lauds follow immediately, skip the Oratio and Conclusio) Oratio ------ V. Domine exaudi orationem meam R. Et clamor meus ad te veniat (if a Priest says the Oratio, use instead: V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.) Oremus Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas: multiplica super nos misericordiam tuam; ut ad tua promissa currentes, caelestium bonorum facias esse consortes. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen. Conclusio --------- V. Benedicamus Domino R. Deo gratias V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.